Entries on the blue macaws in Monographia Psittacorum

Entries on the blue macaws in Monographia Psittacorum by Johann Georg Wagler published in Munich in 1832

Wagler managed to keep the various descriptions on the blue macaws separate in this slim volume, which was highly regarded in the early part of the 19th century.

Arara hyacinthinus Spix Av. Bras l.t,23 (fig. bona)

Rostrum pro avis mole subparvum, laeve; maxillae culmen rotundatum, ante apicem subsinuatum; mandibula mediocris, pagina antica rotundata, ante apicem recto-truncatum subemarginata; irides albicantes; pedes unguesque nigri; cauda admodum elongata, lanceolata; alae amplae, longae. Longitudo 181/2", caudae 9" 10'", alae 63/4", rostri ad frontem 1" 5"', tarsi 9"', digiti antici externi excluso ungue, 131/4"'. Habitat gregaria in 

Brasilia versus flumen Amazonum. (Mus. Monac.).

42. S. glauca.tab. XXVI. Ptilosis tota halichlora, pro vario ad lucem objectu in hyacinthinum vergens, remigibus rectricibusque exceptis,1atere inferiori nigris, nitentibus; rostrum totum nigrum; macula pone oculos nudiuscula, trigona et mandibulae basis nudae, albo-flavidae; reliqua capitis pars toto plumosa. Mas adult.

Guacamayo bleu. Azar. Voy. n.273. Macrocercus glaucus Vieill. N. D.2. p.259.

Foemina.. Mari similis, eodem paullo minor.

Habitus Sit. Hyacinthinae, hac tamen multo minor; diversa a Sit: Spixii statura multo majore, rostri pictura, caet. Lingua nigra, limbo-flavido; pedes unguesque nigri; palpebrarum margo colore floris rorismarini. Longitudo 281/2", caudae 14", alae 131/2", rostri ad frontem 3" 1"', tarsi 1', digiti antici externi, sine ungue, 1" 8''', ambitus rostri circa basin 7" 2"'. Habitat in Brasilia (Montevideo) ac in Paraguay, in arboribus cavis, ut dicitur, saepius in fissuris riparum perpendicularium ad fluvios Parana et Uruguay nidificans. (Mus. Berol).

0bservatio. Vide tabulam hujus monographiae psittacorum VI.

43. S. hyacinthina.Maxima; rostrum ingens, edentatum corneo-nigrum; facies tota plumosa, excepta stricta arte trigona regionis paroticae ac baseos rostri, cum mento nuda flava; palpebrarum margo niger; ptilosis, tota laetissime hyacinthino violacea, alteri luci opposita intense coerulea; alae ac cauda subtus nec non alarum tectrices inferiores majores (minores coeruleae) nigrae; limbus remigum internus nigricans, harum ac rectricum rhachis atra; tectrices alarum superiores minores limbo apicali nigro. Mas et Foem, adult.

Psittacus augustus Shaw. Mus. Lever. P.59 (fig. satis accur.) Id. Misc. t. 609. (figpessim.). Psittacus hyacinthinus Lath., Bechst., Kuhl. Macrocercus hyacinthinus Vieill. Gal. des Ois. Part 2. p. 3. t.24. Aodorhynchus Maximiliani Spix Av. Brasil. I. T. 1. (fig. opt.).

Cera maxillae prope frontem solummodo conspicua, strictissima, mandibulae latissima, in medio 7"'lata; maxiliae culmen compressuisculum, obsolete biangulosum; hujus uncus longissimus, strictus, lateraliter non emarginatus; mandibula robustissima latere anteriori convexo-compressiuscula, lateribus subapplanata, ad tomiorum medium sinuata; irides fusco-atrae; lingua nigra; pedes nigri; ungues corneo-fusci; unguis digiti antici externi arcuatus longissimus; cauda longissima, admodum gradato-lanceolata; alae longiusculae, acutae. Longitudo 381/2", caudae 21",, alae 163/4", rostri ad frontem 43/4" (hujus ambitus prope basin 9"), tarsi 19"', digiti antici externi, excluso ungue, 21/4", unguis 13/4". Habitat inBrasilia, in palmetis retro flumen St. Francisci; in provinciis Minarum et Goyazana per paria, attamen gregaria in una eademque sylva nidificans. (Mus. Monac. collect.dom. Sturm.).

Latest News

  • Wednesday 4th December 2019
    Good news from Brazil

    Some positive news from Brazil. The breeding station Criadouro Fazenda Cachoeira has hatched since May earlier this year  10 Spix’s Macaws (Cyanopsitta spixii), of which the first two are flying. The breeding station is a state ... Read More »

Quotes

 " Naturam expellas furca, tamen usque recurret "

( If you drive out nature with a pitchfork, she will soon find a way back)

Horace (65-8 BC)